Quin Philosophemur Quin Philosophemur
-
- Society & Culture
A small philosophy podcast in Latin about some big questions
-
De primo qui dicitur philosopho
Quis fuit Thales et cur eum titulo "primi philosophi" quidam induerunt?
-
Inter Ciceronem et Senecam de natura dissensio
Faber et Augustus opiniones duas, alteram Ciceronis alteram Senecae, de naturae largitate quae eadem omnibus non est comparant et rogant utrum inter se congruant necne. Cur nobis est terra parca sed bestiis ceteris liberalis larga ferax?
"Nos vero," ait Cicero [de finibus 2.111], "siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerentibus. nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. quid enim tanto opus est instrumento in optimis artibus comparandis?"
Sed contra Seneca [dialogus 12.11.1] "nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum." -
De moriendi desiderio
***Iterum hoc colloquio tractatur mors de qua rogatur utrum sapientis sit mori desiderare an satius sit dicere qui mori desideret semper malum desiderare?
-
De desiderio (2)**
**AUDITURO/AE CAVENDUM**: in colloquio hoc – secundo de desiderio habito – de moriendi desiderio disputatio brevis habetur.
Colloquium de naturae desideriis quae et quales sint.
Senecae placitum quod tractamus – "nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum" – in contextu legi potest hic: https://latin.packhum.org/loc/1017/12/215/220-287@1#215 -
De desiderio (1)
Quid sibi velit "desiderium" vel potius quid hoc verbo significemus Augustus et Faber discutere incipiunt.
-
De difficili Christi consolatione (pars II)
Loci hoc in colloquio tractati:
Hieronymus ad Heliodorum
de puella dormienti: Evangelium s. Matt: 9.25
de Lazaro: Evangelium s. Ioh: 11.1-44