Secunda Mensa Secunda Mensa
-
- Education
Secunda Mensa est colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine! Hospites Catherina et Timotheus nugantur et res coquinas explorant.
Secunda Mensa is a podcast about food, cooking, and culinary interests...in Latin! Co-hosts Cathy and Tim joke and explore cooking, kitchens, and cuisine.
-
Secunda Mensa Ep. 159: De dulcibus et bellariis
Timotheus et Catherina nugantur de memoriis puerilibus et dulcibus sive bellariis quae nos delectaverant.
-
Secunda Mensa, Ep 158: De Asinis et Rosis
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina flores vicinorum clam sumunt, et in animalia mutantur. Auscultate, si audetis- episodium valde ridiculum est!
-
Secunda Mensa Ep. 157: Acetaria Caesaria
Timotheus cum discipulis acetaria bene nota nomine "Caesaris" vel "Caesarea" in Lyceo paravit et hoc episodio elementa numerat et praecepta explicat. Catherina autem de foliis arboris maximis in quibus aqua ebullire potest narrat.
-
Secunda Mensa, Ep 156: De libis fartis mexicanis
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina de libis fartis mexicanis, seu de cuneis mexicanis, garriunt. Quid soletis addere ad cuneos mexicanos vestros? Mavultis carnem suillam an carnem gallopavonaceam? Auscultate et fruimini!
-
Secunda Mensa Ep. 155: De Vere et Pausa Vernali
Hoc episodium incidimus media mensis Martis et de Vere appropinquanti et in Baltimoria et Colorato collocuti sumus. Timotheus quaeritur de herbis molestis removendis.
-
Secunda Mensa, Ep 154: De bellariis Paschae
Hoc in episodio, de bellariis Paschae loquimur. Estne tibi, o auscultator carissime, bellarium praeoptatum huius temporis anni?