10 episódios

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

Nuntii Latini Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

    • Notícias

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

    diē trīcēsimō prīmō mēnsis Māiī

    diē trīcēsimō prīmō mēnsis Māiī

    Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est trīcēsimus prīmus diēs mēnsis Māiī.



    Praeses Damnātus



    Donaldus Trump, ōlim praeses et nunc candidātus quī summum magistrātum Americānōrum dēnuō ambit, Iovis die factus est primus praeses quī est ā jūdicibus damnātus.  Dixit autem sē sententiam appellātūrum causae, quae in sē ab adversāriīs obtrectātōribusque politicīs esset lāta.  Diē porrō Veneris dīxit sē, intrā diem post iūdicium nūntiātum, trecentiēns quinquāgiēns centēna mīlia dollarōrum accēpisse ā fautōribus, quī vellent sē vidēre praesidem factum.



    Terra in Papuā Novā Guineā lapsa



    In Papuā Novā Guineā ad duo mīlia hominum putantur sub terrā lapsā esse sepulta.  Nam sex oppidula sunt terrā obruta in regiōne remōtā, ubi nullae sunt machinae quibus lutum lapidēsque āmoveantur.  Pōns porro in viā, quā ad oppidula sepulta dūcitur, corruit, et imbrēs pergunt efficere ut terra sit cadūca lūbricaque.



    Proelia in Marī Rubrō



    Houthiānī Iemenītae diē Veneris dictitābant sē missilibus oppugnāsse Americānōrum nāvem āeroplānigeram Eisenhower appellātam, in quam nullum damnum videtur illātum esse.  Americānī autem et Britannī nautae impetūs sex in Iemeniam fēcērunt ut āeroplāna automata et missilia dēlērent.  Houthiānī enim, ut quī amīcī sociīque sint Persārum, solent nāvēs onerāriae in Marī Rubrō oppugnāre et līberum commercium inter gentēs vexāre.



    Novus Minister Prīmārius in Hāītiā



    Concilium extraordinārium ad rempūblicam Hāītiānam restituendam diē Martis nuntiāvit Geraldus Conille, quī ōlim minister prīmārius septem mēnsēs fuerat, ad tempus minister prīmārius dēnuō creātum īrī.  Concilium anteā selēgerat Frederīcum Bélizaire quī minister prīmārius esset, sed illa sententia est abrogrāta.  Auxiliāriī, quōs ad reprimendōs latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis capitis Hāītiae regunt, atque ad pācem redintegrandam prōmīserant Keniānī, nōndum in Hāītiam pervēnērunt, neque certum est eōs ventūrōs esse.



    Novus Minister Prīmārius in Batāviā



    Factiōnēs, quae ad novum regimen in Batāviā constituendum consociātae sunt, proposuērunt ut Richardus Schoof, ōlim praefectus speculātōribus, creārētur minister prīmārius.  Schoof ipse ad nullam factiōnem pertinet neque in senātū umquam cōnscriptus erat.  Nova consociātiō factiōnum dextrārum, quam Geraldus Wilders composuit, cōnābitur numerum dēminuere immigrantium.



    Africa Merīdiōnālis



    Suffrāgiīs in Africā Merīdiōnālī lātīs, Congressus Africānus et Natiōnālis, factiō politica quae trīgintā annōs in illā terrā domināta est, nunc nōn vidētur posse māiōrem partem suffrāgiōrum ferre itaque debēbit cum aliīs factiōnibus consociārī ut magistrātūs prōpōnat.  Congressū Africānō et Natiōnālī dominante, res oeconomica pessum īvit, et numerus pauperum crēvit, atque etiam vīs ēlectrica dēficere coepit.



    Birmānia cadēns



    Mīlitāre regimen Birmānōrum, quod annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō rempūblicam ēverterat, fertur māiōrem partem Birmāniae cessisse latrōnibus gentilīcibus, quae singulīs in regiōnibus gentibusque reīpūblicae nunc pollent.  Regimen mīlitāre nunc ferē ab omnibus līmitibus expulsum est, neque officia reīpūblicae ergā suōs cīvēs vīcīnāsve gentēs gerere posse putātur.  Ad trīciēns centēna mīlia Birmānōrum facta sunt profuga in suā terrā.



    Stercus follibus volātilibus missum



    Cōrēānī boreālēs in merīdiōnālēs partēs mīsērunt stercus follibus volātilibus vectum, quod “dōnum sincēritātis” vocāvērunt.  Ducentī et sexāginta follēs feruntur līmitēs inter partēs boreālēs et merīdiōnālēs transgressī esse, quōs Boreālēs

    • 6 min
    diē vīcēsimō quartō mēnsis Māiī

    diē vīcēsimō quartō mēnsis Māiī

    Iūdicium Omnium Gentium pācem iubet



    Iūdicium Omnium Gentium diē Veneris iussit Isrāēlītās statim dēsistere dē impetū in Rafah terram Palaestīnōrum faciendō.  Sīc autem iūdicēs etiam iussērunt annō bis millēsimō vīcēsimō secundō Russōs ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō dēsistere: nullam autem potestatem habent iūdicēs, quā sententiās in ullās gentēs impōnant.  Itaque respondit Isrāēlītārum minister bellī suōs pergere secundum iūs gentium bellum gerere.



    Ebrahīm Raīsī mortuus



    Ebrahīm Raīsī, praeses Persārum, in montibus suae terrae periīt, cum helicopterum dē caelō dēlapsum esset.  Nullum signum est impetūs factī neque ullīus alterīus reī quae suspiciōnem pervestīgātōribus praebeat.  Inter aliōs, quī in helicopterō periērunt, est HossEIN AmIR-AdollAHian, minister rēbus externīs praepositus.  Luctus quinque diērum indictus est Persīs, et Raīsī est diē Iōvis Meschēdae in Persiā sepultus.  Vīxit annōs sexāginta et trēs.



    Ēversōrēs reīpūblicae Congoēnsis comprehēnsī



    In populārī rēpūblicā Congoēnsī, mīlitēs prohibuērunt nē rēs pūblica everterētur, cum Christiānus Malanga, cīvis Americānus, Marcellusque fīlius cōnātī essent in summī magistrātūs palātium facere impetum.  Christiānus refertur esse occīsus; duo aliī Americānī, Tyler Thompson et Benjamin Reuben Zalman-Polun, comprehēnsī esse dīcuntur.



    Trēs Americānī in Hāītiā occīsī



    In Hāītiā trēs Americānī, Christiānī quī caritātis causā cōnābantur Hāītiēnsēs adiuvāre, sunt diē Iōvis ā latrōnibus occīsī.  Custōdēs autem pūblicī auxiliāriī, quōs Keniānī aliaeque gentēs dīxērunt sē missūrōs ad latrōnēs reprimendōs, nōndum advēnērunt.



    Nova Calēdonia



    Post longās et vehementēs reclāmātiōnēs, quās Emmanuēl Macrōn praeses Gallōrum “insurrectiōnem” sīve repentīnum tumultum ac dēfectiōnem vocāvit, magistrātūs Gallicī negant sē velle vī cogere incolās aboriginēs, quī Canāquī apellāntur, suffrāgium dare recentiōribus, quī plērīque ex Eurōpā oriundī sunt.  Nam Canāquī potestātem, quam in suā īnsulā habent, perdere nōlunt.



    Hibernī, Hispānī, Norvēgī Palaestīnōs agnōscunt



    Hibernī, Hispānī, Norvēgī diē Mercuriī nūntiāvērunt sē velle rempūblicam Palaestīnōrum rīte agnōscere, ut pax inter Israelītās et Palaestīnōs redintegrārētur.  Jōnās Store, prīmārius minister Norvēgōrum, dīxit nullam fore inter duās illās gentēs pācem, nisi inter duās rēspūblicās.  Israēlītae autem diē Iōvis lēgātōs Hibernōrum, Hispānōrum, Norvēgōrum reprehendērunt.



    Purgātur exercitus Russōrum



    Quinque Russī, inter quōs Vadim Shamrim praefectus locumtenēns numerātur, nuper comprehēnsī sunt, ut quī accusentur corruptiōnis.  Ā mēnse Aprīlī, quō Timur Ivanov vicārius minister Russiae defendendae comprehēnsus est, magistrātūs vehementer cōnantur corruptiōnem cohibēre, quā Russōrum exercitus bellum in Ūcrāīnēnsēs gerēns apertē vexātur.



    Comitia in Britanniā habenda



    Rishīus Sunak, minister prīmārius Britannōrum, diē Mercuriī nūntiāvit comitia habenda esse quartō diē mēnsis Iūliī.  Hominēs populāris opīniōnis metiendae perītī negant factiōnī rēbus conservāndīs, cui Sunak praeest, ullam esse in comitiīs spem salūtis.  Sunak autem quīntus est minister prīmārius intrā annōs octō.



    Factiō Germanica expulsa



    Factiō dextra et Germanica, quae se “alius modus Germānīs” vocat, ē cōnsociātiōne partium dextrārum, quae in senātū Eurōpaeōrum sedent, est expulsa, postquam candidātus ēius praecipuus, Maximiliānus Krah, coram Italīs diurnāriīs asseclās dēfendit Hitleriānae factiōnis, quī secundum bellum omnium gentium gessērunt.  Paulō anteā Marīna LePen, Galla, eandem factiōnem repudiāverat.  Krah porro propter sua ver

    • 6 min
    diē septimō decimō mēnsis Māiī

    diē septimō decimō mēnsis Māiī

    Sīcārius Slovaciānus



    Diē Mercuriī sīcārius cōnātus est manuballistā occīdere Robertum Fīcō, ministrum prīmārium Slovaciānōrum.  Sīcārius fertur esse Gēorgius Cintula, homo septuāgintā et ūnum annōs nātus et rude dōnātus quī carmina pangere solēbat, cūius vicīnī vix possunt crēdere eum tantum facinus facere voluisse.



    Singapūria



    Diē Mercuriī Laurentius Wong factus est quartus summus magistrātus Singapūrēnsium.  Vigintī enim annōs ad Singapūrēnsium reī pūblicae gubernacula sedēbat Lee Hsien Loong, quī nunc nātus est annōs septuagintā et duōs et manēbit minister senior, ut priōrēs ministrī prīmāriī mānsērunt ad rempūblicam stabiliendam.    



    Catalaunia



    Suffrāgiīs populāribus in Catalauniā lātīs numerātīsque, Sociālistae victōrēs ēvāsērunt, sed nulla factiō māiōrem partem senātūs Catalaunicī habēbit.  Neque potuērunt factiōnēs socialistīs oppositae, quae lībertātem Catalauniae spērant, satis auctōritātis sibi comparāre ut inter sē coniunctae sine sociālistīs magistrātūs ēligerent.  Itaque vērisimile vidētur necesse fore sociālistīs cum partibus dextrīs agere ut magistrātūs ēligant.



    Novī magistrātūs Russicī



    Vladīmir Pūtin, quīntum praeses Russōrum creātus, novōs magistrātūs nōmināvit, quōs senātus Russōrum confirmābit.  Sergius Shoigū, quī duodecim annōs mīlitiae praefuerat, est in concilium secūritātis translātus.  In locum ēius succēdit Andrēās Beloūsov, rēbus oeconomicīs perītus quī putātur cūrātūrus, ut corruptiō cohibeātur.  Inter aliōs novōs magistrātūs Alexeius Dyumin, ōlim satelles Vladīmirī Pūtin, deinde praefectus Tūlae regiōnī, ita prōmōtus est ut fabrīs praesit quī arma mīlitiae suppeditant.



    Perūvia



    Magistrātūs Perūviānī diē Veneris nuntiāvērunt sē quaestiōnem in Dīnam Boluarte praesidem habēre, ut quae custōdēs pūblicōs, quī quaestiōnem dē Nicānōre frātre habērent, dīmīsisset.  Iam quaestiō altera in Dīnam Boluarte habētur, propter hōrologia pretiōsa quae possidet.  Custōdēs accūsātōrēsque pūblicī etiam domum Matthaeī Castanēda, patrōnī praesidis quī parat causam dē hōrologiīs dīcendam, excussērunt.  Nicānōr praesidis frāter prō suā parte negāvit sē quidquam malī fēcisse.  Perūvia intrā annōs sex septem habuit praesidēs.



    Hāītia



    Mīlitēs aērāriī Americānī tam opificēs quam machinās in Hāītiam important, ut castra pūblicīs custōdibus Nātiōnum Ūnītārum parentur.  Nam mille Keniānōrum et aliī multī multīs ē terrīs oriundī mox mittentur, quī Hāītiānōs custōdēs pūblicōs adiuvent rempūblicam in pācem redigere.  Hāītiānī tantum novem mīlia custōdum pūblicōrum habent, quōrum tantum tria mīlia opus facere possunt.  Latrōnēs autem, quī per Hāītiam et praecipuē Portum Principis Hāītiae caput līberē grassantur, numerīs armīsque feruntur custōdēs pūblicōs superāre.  Diē Saturnī latrōnēs aliam statiōnem custōdum pūblicōrum cēpērunt et flammīs dedērunt; quī putantur ad triginta statiōnēs excīdisse.



    Diurnāriī Americānī collocūtī sunt cum Iacobulō Chérizier, quī et “Barbacōa” appellātur, notissimō dūce latrōnum.  Quī dīxit sē, cum ipse custos pūblicus esset, didicisse gregēs latrōnum prīmum constitūtōs esse ab hominibus in rē pūblicā versātīs, ut eōrum obtrectātōrēs aemulōsque oppugnārent; sē autem suōsque nunc in populum saevīre quia sibi ā magistrātibus id ipsum agere esse permissum.  Dixit porrō sē parātum esse diū bellum gerere in Keniānōs aliōsque aliārum gentium, quōs fatigātōs caede putat esse discessūrōs.



    Novum missile Russicum



    Russōrum nāvēs subaquāneae coepērunt novum missile ferre “Bulava” dictum.  Ūnumquodque missile quinquiēns mīliēns mīlia passuum volāre potest et decem vehicula atomica et

    • 4 min
    diē decimō mēnsis Māiī

    diē decimō mēnsis Māiī

    Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est decimus diēs mēnsis Māiī.



    Sīcāriī dēprehēnsī



    Inter satellitēs Vladimīrī Zelensky, praesidis Ūcrāīnēnsium, deprehēnsī sunt duo tribūnī mīlitum, quī coniūrātī sunt in praesidis aliōrumque magistrātuum caedem.  Trēs speculātōrēs Moscōviēnsēs, vidēlicet Maximus Mishustin et Dēmētrius Perlin et Alexius Kornev, feruntur cōnsilium incassum cēpisse.  Coniūrātīs data esse feruntur arma, inter quae numerantur et missilia et aēroplāna automata ad longum et efficācem impetum ex inopīnātō faciendum.  Prō suā parte Russī dē cōnsiliō nihil dīcere volunt.  Zelensky ēdictum dīvulgāvit, quō praefectus satellitum est mūnere dīmissus.



    Duo Americānī ā Russīs comprehēnsī



    Duo Americānī, inter quōs ūnus est Gordiō Black, mīles Americānus in Cōrēā Merīdiōnālī statūtus, ā Russīs tenentur.  Russī negant rem esse politicam neque ad speculātiōnem attinēre; immo TASS ministerium Russōrum nuntiīs propagandīs dīxit rem esse cottīdiānam.  Māter autem mīlitis, Melōdia Jones, assevērat fīliō suāsum esse ut in Russiam ē Cōrēā Mērīdiōnālī iter faceret ideō, ut ā Russīs caperētur.  Quam rem pervestīgat exercitus Americānus.



    Russicus lēgātī adiūtor mīlitāris expulsus



    Iacobus Cleverly, Britannōrum minister rēbus internīs praefectus, diē Mercuriī nuntiāvit Russōrum lēgātī adiūtōrem mīlitārem, Maximum Elovik nōmine, esse propter acta maligna expellendum et certum fīnem impōnendum in tempus, quō licēret comitēs lēgātī Russōrum in Britanniā manēre.  Omnēs omnium gentium lēgātōrum adiūtōrēs mīlitārēs habentur esse speculātōrēs.  Russī, prō suā parte, prōmittunt sē aequum respōnsum dātūrōs.







    Ruandēnsēs negant sē profugōs occīdisse



    Ruandēnsēs negant suōs mīlitēs impetum fēcisse in castra profugōrum, quae sita sunt in vīcīnā Populārī Rēpūblicā Congēnsī.  Americānī autem dīcunt Ruandēnsium Cōpiās Dēfēnsōriās et Congēnsēs latrōnēs M23 dictōs, Tutsōs quī Ruandēnsibus parent, quindecim profugōs interfēcisse. 



    Cadavera in Mexicō reperta



    In Californiā Īnferiōre regiōne Mexicī, cadavera duōrum frātrum Austrāliānōrum atque ūnīus civis Americānī reperta sunt in puteō nōn longe ā vehiculō flammīs consumptō.  In ūnāquāque calvāriā fuit forāmen manuballistā factum; suspicantur magistrātūs Mexicānī trēs illōs hominēs, quippe quibus placēret undīs ope tabulārum superlabī, in Mexicum iter fēcisse voluptātis causā sed ā latrōnibus, quī raedam cupīvissent, esse interfectōs.  Magistrātūs Americānī monent ut, quī in Californiam Īnferiōrem iter facere velit, recogitet propter perīculum.



    Nova pecūnia Zimbabuēnsium



    Nova Zimbuabuēnsium pecūnia, ZiG dicta, quae aurō fulcītur, nunc facta est monēta omnis commerciī, et regulae impōnuntur ut pretia stabiliantur.   Quarta enim est pecūnia, quam Zimbabuēnsēs intra decem annōs induxērunt.



    Britannī ūranium parant



    Britannī magnam vim pecūniae dīcāvērunt ut ūranium, sīve alimentum atomicum, quō vīs ēlectrica gignerētur, facerent.  Spēs hūius cōnsiliī duplex est, cum Britannī cupiant tam sibimet ipsīs quam aliīs gentibus suppeditāre ūranium, cūius māiōrem partem hodiē Russī vendunt.  Nam bellum, quod Russī in Ūcrāīnēnsēs gerunt, multīs gentibus patefēcit quātenus Russī pollērent propter facultātem energīae suppeditandae.



    Mileī et Puente



    Oscar Puente, Hispānōrum minister rebus trānsportandīs, diē Saturnī innuit Xavierem Mileī, praesidem Argentīnōrum, medicāmentīs ūsum esse illegitimīs.  Quibus dictīs Mileī in Petrum Sanchez, ministrum primārium Hispānōrum, invectus est, dīcēns eum fēminās Hispānās

    • 5 min
    diē tertiō mēnsis Māiī

    diē tertiō mēnsis Māiī

    Humza Iousaf magistrātū abdicat



    Humza Iousaf, quī annum fuit minister prīmārius Caledōniōrum, magistrātū abdicāvit.  Dē quō Alister Jacobus, minister rēbus internīs praepositus, dīxit rectē factum esse, cum Iousaf ab alterā difficultāte in alteram errāvisset, nec senātus fīdūciam ēius habuisset.  Senātus Caledōniōrum parātus erat nōn semel sed bis hāc hebdomade senātōrēs sententiam rogāre, utrum fīdūciam magistrātuum habērent, neque Iousaf vidēbātur posse senātōribus suādēre, nē magistrātus sibi tollerētur.  Factiō ēius, Caledōnica et Nātiōnālis, quae septendecim annōs pollēbat, vidētur Opificum factiōne dēbilior facta esse, secundum hominēs populāris opīniōnis metiendae perītōs.  Iousaf quasī in gladium incumbere coactus est postquam ipse cōnsilium, quō sua factiō cum factiōne Viridī auctōritātem partīta esset, dīrupuerat nōn sine offēnsiōne.



    Abū Huzeifa occīsus



    Exercitus Maliānus refert sē occidisse Abū Huzeifa, quī et “Higgō” vocitābātur, Marociēnsem dūcem latrōnum quī sociātī sunt cum Chalifātū Islāmicō.  Malia et Niger et Burkīna Fāsō saepe oppugnābantur ā latrōnibus Mahomētānīs.  Americānī quinquāgiēns centēna mīlia dollārōrum offerēbant eī, quīcumque deferret Huzeifa, ut qui quattuor mīlitēs Americānōs occīdisset.



    Senātor ē senātū Canadēnsium ējectus



    Petrus Poilievre, senātor in Canadēnsium senātū et dux factiōnis magistrātibus oppositæ, ējectus est ē senātū cum dīxisset Iustīnum Trudeau, ministrum prīmārium, esse īnsānum, ut quī illicitum ūsum medicāmentōrum reprimere nōllet.  Factiō, cui praeest Poilievre, secundum hominēs populāris opīniōnis metiendæ perītōs, longē fertur posse factiōnem magistrātuum superāre in comitiīs, quae sunt ante Novembrem mensem annō proximō habenda.



    Britannī migrantem in Ruandam mittunt



    Aliēnus quī in Britanniam migrāre voluit, suā sponte ēlēgit ut in Ruandam mitterētur.  Quī prīmus dīcitur esse, quī foedere inter Britannōs et Ruandēnsēs pactō ē Britanniā expellātur.  Magistrātūs autem Britannī referunt sē coepisse alienigenās, quī magistrātuum iniussū in fīnēs Britannōrum intrāverint, tenēre quī nōn suā Marte sed nōlentēs in Ruandam dēportentur.



    Hāītia



    Extraordinārium concilium ad Hāītiānam rempūblicam restituendam diē Martis Edgardum Leblanc Fils, quī ōlim fuerat princeps senātūs Hāītiēnsium, praesidem prō tempore fēcit, et Frederīcum Belizaire, ōlim ministrum juvenibus ludīsque praefectum, prō tempore prīmārium ministrum.  Oportēbit novōs magistrātūs īnsulam, cūius magna pars in dominātū latrōnum iacet, dēnuō in potestātem reīpūblicae redigere et populāria comitia habēre.  Quibus factīs latrōnēs, quī magis quam regimen pollent, coepērunt in quibusdam partibus Portūs Principis, capitis Hāītiae, omnia, quae potuērunt, combūrere.  Incertum igitur manet, utrum Frederīcus Belizaire pacem restituere latrōnēsque reprimere possit.



    Dē Americānīs in Nigrī



    Russī Mīlitēs in eadem castra intrāvērunt, ubi Americānī ē Nigrī expellendī adhūc versantur.  Americānī māiōrem præfectum mīlitiæ, id est dūcem duābus stellīs insignītum, mīsērunt quī cōnārētur mīlitēs dē Nigrī bene dēdūcere.



    Dē Fujian nāvī aēroplānigera



    Sinēnsēs diē Mercuriī Fujian, tertiam et novissimam nāvem aēroplānigeram, prīmum in mare mīsērunt.  Tōta nāvis est ā Sēribus facta in Sīnīs secundum cōnsilia Sīnēnsium propria, cum multa dē priōribus nāvibus cōnsiliō Russicō factīs didicerint architectī nāvium.  Nunc sōlī Americānī habent plūrēs nāvēs, quae aēroplāna gerunt, quam Sīnēnsēs, quī classem inter maximās habent.

    • 4 min
    diē vīcēsimō sextō mēnsis Aprīlis

    diē vīcēsimō sextō mēnsis Aprīlis

    Pecūnia foras ēroganda



    Īnferior camera Senātūs Americānōrum post longās morās, quās extrēmae partēs factiōnis dextrae imposuerant, magnam pecūniam Isrāēlītīs et Ūcrāīnēnsibus ērogandam cēnsuit.  Obtrectātōrēs nōluerant pecūniam aliīs gentibus mittere, nisi pecūnia etiam ad līmitēs Americānōs tuendōs solverētur.  Camera superior īnferiōris sententiam ferē statim probāvit.



    Dē Americānīs in Africā



    Paulō postquam Nigritānī Americānōs mīlitēs iusserant dē suā terrā dēdūcī, Tzadiānī Americānōs iussērunt omnia dēsinere quae in Adji Kossei castrīs aēriīs agerent.  Americānī pauciōrēs quam centum mīlitēs habent in Tzadiā.



    Nigritānī autem, quippe quī iam postulāverint ut Americānī mīlitēs abeant, pergunt Americānōs nondum dēductōs prohibēre commeātū.  Castra aēria, quae Americānī in Nigrī posuerant, magnī momentī habēbantur ad latrōnēs reprimendōs per tōtam regiōnem, quae tamen ad Russōs nunc vertī vidētur.  Russī enim ē clandestīnīs et mercēnāriīs Vagneriānīs novum Corpus Africānum constituērunt, quod apertē nunc agit ut Russōrum ūtilitās prōmōveātur.



    Speculātōrēs in Germāniā dēprehēnsī



    Germānī referunt sē quattuor speculātōrēs Sīnēnsium, duōs aliōs Russōrum, intrā hebdomadem dēprehendisse.  Inter eōs ūnus, quī tantum Jian G. ā magistrātibus appellātur, comēs erat Germānī cīvis in senātum Eurōpaeum cōnscriptī et negotia senātōria Eurōpaea Sinēnsibus prōdidit.



    Chiang Kai-shek dētrahendus



    Omnēs reliquae statuae, quibus Chiang Kai-shek, ōlim dictātor Formōsēnsium, repraesentātur, ā magistrātibus dētrahentur.  Chiang enim, postquam ā communistīs ē terrā continente exactus erat, Rempūblicam Sinēnsium in īnsulā condidit et populum Formōsae in tantum prosperitātis dūxit, ut hodiē nulla gēns māius ingenium ostendat in rēbus novisimīs fabricandīs; sed etiam lībertātem repressit et dīxit melius sibi vidērī centum innocentēs morī quam ūnum commūnistam vīvere.  Statuīs sublātīs, nulla pūblica memōria commemorābit Rempūblicam ortam esse ē terrā continentī, ubi adhūc sunt magistrātūs nōmine tenus commūnistae.



    Nova aēroplāna automata Sīnēnsium



    Imāginēs satellitibus caelestibus dēscriptae ostendunt Sinēnsēs nova et automata nunc adhibent aēroplāna, quae ter celerius quam sonus ipse volant et ad centum mīlia pedum suprā maris altitūdinem ascendunt, ut Formōsam īnsulam speculentur.



    Reclāmātur in Īnsulīs Fortunātīs



    Nivāriae in Īnsulīs Fortunātīs incolae, quī titulōs gerēbant ut “hominēs hīc habitant,” reclāmāvērunt in peregrīnōs quī voluptātis causā īnsulam vīsunt; sperant enim rempūblicam Hispānōrum actūram esse, ut numerus peregrīnantium dēminuātur.  Nam propter numerum vīsitantium quī diaetās condūcunt vel dēversōria poscunt vel etiam domōs sibi emunt, pretium habitātiōnis est adeō auctum, ut incolae vix possint in patriā īnsulā habitāre.



    Nobōa victor



    Daniel Nobōa, praeses Aequitōriānōrum, studium favōremque populī vidētur obtinēre in suffrāgiīs, quibus salūtem populī ā latrōnibus tueātur.  Plēbis itaque scītū licēbit mīlitibus cum custōdibus pūblicīs urbēs circumīre et scelestōs ē fīnitimīs gentibus poscere in iūs vocandōs.  Dum suffrāgia feruntur, praefectus carcerī in prōvincia occidentālī est interfectus.  Latrōnēs, praecipuē quī cocaīnum mercantur et clam transportant, ōtium tranquillitātemque Aequitōriānōrum ita abripuērunt, ut mēnse Iānuāriō impetum armātum in diurnāriōs tēlevīsificōs coram omnibus fēcerint.



    Dē Hāītiā



    In Hāītiā latrōnum manūs cōnsociātae portum, quō petroleum importātur, dēnuō obsident.  Dīcunt sē velle Ariēl Henrīcum, quī nōn potest in Hāītiam intrāre sed nōmine tenus auctōritātem quandam habēre dīcitu

    • 5 min

Top de podcasts em Notícias

Bom Partido
Guilherme Geirinhas
A Agenda de Ricardo Salgado
Pedro Coelho
Expresso da Manhã
Paulo Baldaia
Programa Cujo Nome Estamos Legalmente Impedidos de Dizer
SIC Notícias
E o Resto é História
Rui Ramos e João Miguel Tavares
Crossfire
CNN Portugal

Talvez também goste

Secunda Mensa
Secunda Mensa
Latinitas Animi Causa
Latinitas Animi Causa
Sermones Raedarii
Alexander Veronensis
Rem Tene!
Rem Tene!
Litterae Christianae
Litterae Christianae
Litterae Latinae Simplices
Litterae Latinae Simplices