10 episodes

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

Nuntii Latini Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

    • News
    • 4.8 • 19 Ratings

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

    diē vīcēsimō septimō mēnsis Martiī

    diē vīcēsimō septimō mēnsis Martiī

    Hodiē est vīcēsimus septimus diēs mēnsis Martiī, et fēriās vernālēs agimus, quārē nullī adsunt discipulī.



    Pōns Baltimōrae collāpsus



    Baltimōrae in Terrā Mariae diē Martis pōns, quī nōmen habet ē Franciscō Scōtiō Key, collāpsus est, cum nāvis onerāria pīlam pontis illīsisset.  Vigintī hominēs dēsīderantur.  Tōtus pōns corruit, cūius ruīnae in sinū iacentēs prōhibent nē nāvēs portum petant nēve ē portū ēdūcantur.  Portus Baltimōrae est inter maximōs numerandus; ibi fuit magnum commercium frūmentī, saccharī, salis, carbōnum, raedārum, quod nunc intermittitur.



    Chalifātus Islamicus Moscōviam oppugnat



    Latrōnēs Chalifātūs Islamicī in ōdēum impetum armis automaticīs fēcērunt et aedificium ipsum flammīs dedērunt.  Centum et triginta cīvēs sunt interfectī, et multī aliī vulnerātī.  Russī autem referunt sē undecim hominēs comprehendisse in Branscō rēgiōne, quæ fīnitima est Ūcraīnae.  Prō suā parte Ūcraīnēnsēs strenuē negant sē terrōre prōmōvendō implicārī.  Speculātōrēs Americānī crēdunt latrōnēs pertinēre ad ISIS-K, pars Chalifātūs Islamicī quae in Afghāniā versārētur et duōs annōs animum in Russōs intenderet propter ea, quae Russī in Afghāniā, Tsetseniā, Sȳriā fēcissent. 



    Leō Varadkar magistrātū abdicat



    Leō Varadkar, minister prīmārius Hibernōrum, ex inopinātō nuntiāvit sē ob causās tam prīvātās quam pūblicās magistrātū abdicāre.  Ēius factiō, Fine Gael sīve Gēns Hibernica, ab hominibus populāris opiniōnis metiendae perītīs fertur minōre favōre studiōque fruī quam annīs priōribus, dum factiō sinistra, Sinn Fein dicta, prīmum locum obtinet.



    Reclāmātur in Cūbā



    Cīvēs Cūbānī in regimen reclāmant, ut quī tam frūmentō quam vī ēlectricā saepe careant.  Magistrātūs Cūbānī Americānōs culpant et diurnāriōs capitālistās.



    Sīnēnsēs in Pakistāniā occīsī



    Quīnque plūrēs Sīnēnsēs sunt in Pakistāniā occīsī, cum vehiculum, māteriā incendiāriā refertum, in agmen raedārum sē impēgisset.  Duo aliī impetūs factī sunt hōc annō in Balūchistāniā prōvinciā, sed hī occīsī sunt in regiōne potius boreālī prope mōlem flūminī oppositam, quam Sīnēnsēs exstruunt ad vim ēlectricam gignendam.  Incertum igitur est, utrum Balūchī latrōnēs, quī in merīdiōnālī parte versantur, an Mahomētānī boreālēs impetum fēcerint, cum neuter grex nuntiāverit sē noxium esse.



    Haītia



    Extraordinārium Concilium ad rempūblicam restituendam, quod Caricom seu Commūnitas Caribbica abhinc aliquot hebdomadēs nuntāvit cōnstituendum, adhuc nōn est rīte inauguratum.  Nam quī in Concilium conscrībuntur, ā latrōnibus perterrentur.  Nec latrōnēs ipsī omnīnō ad suum libitum grassantur, sed manūs patrōnīs mōrigerantur, quī ipsī ordinis sunt politicī et vī terrōreque ūtuntur ad sua proposita cōnsiliaque prōmōvenda.

    • 4 min
    diē vīcēsimō mēnsis Martiī

    diē vīcēsimō mēnsis Martiī

    Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus



    Suffrāgiīs populāribus in Russiā lātīs, Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus est præses Russōrum.  In quō certāmine trēs partēs cīvium dedērunt suffrāgia, quōrum novem partēs Pūtin tulit.  Quī etiam gratior populō factus esse vidētur propter bellum, quod in Ucraīnēnsēs gerit.  Ex alterā partē Americānī negāvērunt comitia fuisse iusta līberave, cum obtrectātōrēs nonnullī in carcerem conditī essent vel aliter cohibitī, nē magistrātum ambīrent.  Aemulī autem, quī maximī momentī habēbantur, vidēlicet Eugenius Prigozhin et Alexius Navalny, nuper periērunt.  Comitia habita sunt etiam in regiōnibus, quās Russī ab Ucraīnēnsibus vīcērunt; ipsī Ucrāinēnsēs, quī secundum lēgēs comitia mēnse Martiō exeunte habitūrī erant, propter bellum populāria comitia praetermittunt atque imperium Vladīmīrī Zelensky prōrogant.



    Portus Pakistāniānus oppugnātus



    Balūchī latrōnēs impetum fēcērunt in Gwadar Portum, quī situs est in Balūchistānā prōvinciā Pakistāniae.  Balūchistānī enim, quī lībertātem sibi cupiunt, dīcunt Sīnēnsēs et Pakistānōs ē prōvinciā auferre dīvitiās quibus Baluchistānī ipsī fruī dēbeant; itaque impetum factum esse in sēdēs speculātōrum Pakistāniānōrum et Sīnēnsium.  Septem latrōnēs interfectī esse referuntur.



    Difficultātēs Nigritānae



    Mīlitāre regimen Nigritānōrum, quod nōn sine Russōrum auxiliō populārem formam reīpūblicae mēnse Iūliō ēverterat et mīlitēs Gallōs expulserat, diē Saturnī nuntiāvit sē velle foedus abrumpere, quō Americānīs licet intrā Nigritānōrum fīnēs castra pōnere ad latrōnēs reprimendōs.  Americānī enim bīna castra statīva fēcērunt, unde āeroplāna automata mitterent quae Chalifātum Islāmicum et al Qaedam et aliōs latrōnēs per tōtam regiōnem debellārent.  Difficultātēs inter Nigritānōs et Americānōs ortae esse feruntur ex urāniō, quod Persae cupiunt ē Nigritānīs emere ad arma atomica sibi paranda.



    Brasilia



    In Brasiliā, Marcus Antōnius Frāter Gomēsius, quī imperātor fuit exercitūs Brasiliānī, et Carolus de Almeidā Baptista, quī praefectus erat mīlitum āeriōrum, testimōnium in Iāīr Bolsonārum, pristinum praesidem, dedērunt dē coniūrātiōne, quā Bolsonārus fertur voluisse rempūblicam ēvertere nē sociālistae summam caperent auctōritātem, quam suffrāgia populāria iīs iam tradidissent.  Secundum testimōnium, tantum classis nāvālis parāta erat Bolsonārum adiuvāre.



    Haītia 



    In Haītiā, Iacōbus Chérizier, quī et “Barbacōa” appellātur, ordinī politicō per Whatsapp rēte sociāle minātus est, dīcēns sē scītūrum an fīliī uxōrēsque eōrum, quī rempūblicam gubernāre vellent, in Haītiā essent.  Domus porrō Franciscī Elbe, praefectī custōdum pūblicōrum, est diē Iōvis accēnsa.  Ariēl Henrīcus, tyrannus Haītiēnsium nullō populārī suffrāgiō ēlectus, in īnsulā Sanctī Iōhannis manet, et quantulumcumque ēius regiminis restat in manūs Michaēlis Patrīciī Boisvert dēvēnit.  Concilium autem extraordinārium ad populārem formam reīpūblicae restituendam, cui secundum cōnsilia Commūnitātis Carribicae novus sēligendus est magistrātus quī pācem in īnsulam impōnat, nōndum est constitūtum, et latrōnēs pergunt līberī grassārī.  Corius Mills, senātor Flōridānus, bis in Haītiam suō Marte helicopterō ingressus vigintī et trēs cīvēs Americānōs integrōs incolumēsque ex Haītiā ēduxit.



    Arsit Elizabētha



    Britannōrum nāvis āeroplānigera, cui nōmen Elizabētha, arsit diē Veneris.  Incendium enim putātur factum esse in machinā ad āerem temperandum.  Decem nautae in valētūdinārium dēlātī referuntur nōn esse vulnerātī.  Utraque nāvis āeroplānigera et Britannica parum ūtilis putātur fore in bellō neque dēfendī posse sine auxiliō Americā

    • 8 min
    diē tertiō decimō mēnsis Martiī

    diē tertiō decimō mēnsis Martiī

    Haītia



    Dum Ariēl Henrīcus tyrannus Haītiae in Keniam proficīscitur unde auxilia quaereret, latrōnēs, dūce Iacōbō Chérizier, subitō in praesidia custōdum pūblicōrum impetūs fēcērunt et in duōs carcerēs, unde quattuor mīlia sociōrum līberāvērunt.  Ariēl Henrīcus, nullō populārī suffrāgiō ēlectus, quī sē praesidem et ministrum prīmārium et ministrum rēbus internīs praefectum vocitat, prōmīserat sē mēnse Februāriō tyrannidem dēpositūrum ut comitia habērentur, nunc dīcit sē statim esse abdicātūrum postquam novum concilium ad rempūblicam tuendam constituendum novum magistrātum sēlēgisset.  Iacōbus autem Chérizier, scelerātus sīcārius quī et “Barbacōa” appellātur, latrōnum gregēs consociāvit quibus regimen Ariēlis Henrīcī ēverteret.  Itaque latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis, principālis urbis Haītiae, regunt, coepērunt institūta pūblica, ut etiam argentāriam reīpūblicae, oppugnāre et āeroportum obsidēre.  Ipse Ariēl Henrīcus, cum āeroportū obsessō nōn potuisset in Haītiam regredī, ad īnsulam Sanctī Iōannis fūgit itaque in diciōnem Americānōrum, ubi in custōdiā mīlitum līmitāneōrum tenētur.  Sēdes lēgātiōnis Americānae, quae omnēs cīvēs iam monuerat ut dē fīnibus Haītiēnsium quam prīmum dēcēderent, super additō praesidiō mīlitum classicōrum tuētur.



    Mōles in Gāzā Palaestīnōrum mūnienda



    Classis Americāna nūntiāvit sē mōlem et novum portum in ipsō mārī mūnitūram, ut hūmānitātis causā cibī et medicāmenta et alia necessāria in Gāzam, quae ab Isrāēlītīs obsidētur, nāvibus importārentur.  Quod opus intrā duōs mēnsēs factum īrī putātur.  Bellum enim, quod inter Isrāēlītās et Palaestīnōs geritur, obstat nē satis cibōrum viīs terrestribus īnferātur, et auxiliō caelitus dēmissō nonnullī iam periērunt.



    Victōria Nūland mūnere abdicat



    Victōria Nūland, Americānōrum vice-secretāria politicīs rēbus externīs, subitō nuntiāvit sē mūnus abdicātūram.  In ēius locum prō tempore successūrus est Iōannes Bass, quī lēgātus erat in Afghāniā.



    An TikTok sit interdīcendum



    Americānī senātōrēs utrīusque factiōnis novam lēgem prōposuērunt, quā TikTok interdīcerētur, ut instrūmentum Sīnēnsium ad iuvenēs Americānōs corrumpendōs conturbandōsque excogitātum.  Quam lēgem plerīque senātōrēs īnferiōris cameræ probāvērunt; restat itaque ut superior camera sententiam dīcat.  Iōsēphus porrō Biden, praesēs, quī nuper ipse coepit per TikTok hortārī iuvenēs ut sē dēnuō facerent praesidem, dīxit sē velle TikTok interdīcī; alter autem candidātus, Donaldus Trump, quī, cum praeses esset, cōnātus est suō ēdictō TikTok interdīcere, nunc negat idem esse interdīcendum.  



    Comitia Lūsitānica



    Suffrāgiīs in Lūsitāniā lātīs, factiō media et dextra, quae Cōnsociātiō Populāris vocātur, dēvīcit factiōnem Socialistārum, sed non ita ut sola possit sine assēnsū alterīus cūiusdam factiōnis rempūblicam gubernāre.  Tertia autem factiō, “Satis” dicta, nova et in dextrās partēs etiam prōnior est, quae vult numerum immigrantium dēminuere et corruptōs magistrātūs in iūs vocāre; itaque Cōnsociātiō Populāris negat sē posse cum illīs sociārī. 



    Akīra Toriyāma dē vītā dēcessit



    Akīra Toriyāma, pictor Iāpōnicus quī nubeculātās fābulās dēlīneāvit, octāvō diē dē vītā dēcessit.  Notissimī operis, quod Toriyāma excogitāvit, titulus est “orbēs draconteī”: agitur enim dē Son Gōkū, puerō quī septem quaerit orbēs quibus dracōnēs advocārī possunt; cūius operis librōrum ad quater mīliēns centēna mīlia exemplōrum vendita sunt per utrumque orbem terrārum.  Toriyāmā vīxit annōs duodēseptuāginta.

    • 6 min
    diē septimō mēnsis Aprīlis

    diē septimō mēnsis Aprīlis

    Trump reus factus



    Donaldus Trump, quī quadrāgēsimus et quīntus praeses fuit Americānus, etiam secundus omnium praesidum in iūs vocātur.  Accūsātur enim tabulārum falsārum, quod minus dēlictum accūsātor pūblicus dīcit in māius vertendum, cum dē minōribus dēlictīs agere nōn liceat post quinque annōs.  Fertur autem Trump annō bis millēsimō septimō decimō falsīs causīs datīs pecūniam suam et prīvātam duābus fēminīs dedisse.  Ante Trump, sōlus Ulixēs Grant in iūs vocātus est, ut quī, cum praeses ipse esset, celerior quam licēret raedā vectus esset.  Andrēas Manuēl Lopēsius Operātor, praeses Mexicānōrum, accūsātiōnem dēnuntiāvit ut machinātiōnem factiōsam, quā inimīcī Donaldī Trump vellent obstāre, nē ipse dēnuō praesēs fīeret.



    Saudī dē pāce in Iemēn agunt



    Lēgātī Saudiānī in Iemēn iter facient quī cum Houthiānīs dē pāce agant.  Iemēnītae ferē decem annōs bellum intestīnum gerunt, cūius factiōnēs pugnant vice Saudiānōrum et Persārum, quī arma suīs suppeditābant.  Sērēs tamen nuper pācem inter Saudiānōs et Persās prōmōvērunt, unde consequitur ut factiōnēs Iemēnītārum etiam pacem compositūrae esse videāntur.



    Bolsonārus redux



    Post exilium trium mēnsium Jair Bolsonārus, ōlim praeses Brasiliānus, in suam patriam regressus est.  Ā magistrātibus etiam vocātus est, quī testimōnium dīceret dē pretiōsīs gemmīs, sibi ā Saudiānīs principibus dōnō datīs, in quās nullum portōrium erat solūtum.  Quid magistrātibus respondisset Bolsonārus, nōn dīvulgātum est.  Antequam regressus est, custōdēs pūblicī et mīlitēs ad sedēs magistrātuum adductī erant, nē respūblica tumultū ēverterētur: nam Brasilia dīvīsa est inter fautōrēs Bolsonārī, pristinī praesidis, et Lulae dē Silvā, quī nunc praesēs est.



    Africa Merīdiōnālis sine vī ēlectricā



    Declārātiō instantis perīculī, quam Cȳrillus Ramaphōsa mēnse Februāriō propter vim ēlectricam dēficientem induxerat, subitō abrōgāta est.  Mēnse enim Februāriō vis ēlectrica dēnās hōrās singulīs diēbus intermissa est, nunc vērō cottidiē sēnīs; nec putātur vis ēlectrica sine intermissiōne suppeditātum īrī ante annum.  Eskom, societas pūblica quae vim ēlectricam generat et inter cīvēs distribuit, fertur peculātiōne et furtū impedīta esse, nē suō mūnere fungātur.  Andrēas dē Ruyter, quī Eskom praefuerat, culpāverat Ramaphōsam et factiōnem ēius, ut quī pecūniā corruptī essent; magistrātūs vērō negant sē corruptōs esse.  Annō proximō comitia habēbuntur per Africam Merīdiōnālem, et Ramaphōsa confidentiam populī perdidisse fertur, nec minimē propter vim ēlectricam cottidiē intermissam.



    Gallia ardet



    Gallī pergunt reclāmāre in Emmanuēl Macrōn, ut quī sine assēnsū senātūs lēgēs mūtāre velit quō diūtius Gallī labōrent antequam liceat rūde dōnārī atque ut pēnsiō rūde dōnātīs nōn ē pūblicō fiscō solvātur sed societātibus prīvātīs administrētur.  Diē Iōvis reclāmātōrēs sēdem breviter invāsērunt prīvātae societātis Blackrock dictae, quae pēnsiōnēs administrat et magnum lucrum nōvīs dē lēgibus sibi faciet.



    Hāītiānus interdictus 



    Antōnius Blinken, Americānōrum praefectus rēbus externīs, commercium commeātumque interdīxit Gariō Bodeau, ōlim prīncipī īnferiōris camerae senātūs Hāītiānōrum, ut quī corruptiōne maculātus esset.  Americānī Canadēnsēsque coepērunt interdictiōne pūnīre magnātēs magistrātūsque Hāītiānōs.  Hāītia, nullīs comitiīs nuper habitīs, adhūc nullum habet senātum nec magistrātūs lēgitimōs.

    • 4 min
    diē sextō decimō mēnsis Februāriī

    diē sextō decimō mēnsis Februāriī

    Americānī rēs sibi ignōtās dīsiciunt



    Diē Veneris suprā arcticōs fīnēs Alascae cīvitātis ignōtum aliquid ad altitūdinem quadrāginta mīlium pedum volāns missilī Americānō est dīruptum.  Quodcumque fuit, secundum mīlitēs āeriōs, cylindrus vidēbātur esse formā, colōre argenteō, magnitūdine autoraedae, nec quō per āerem pellerētur habēre neque hominem continēre.  Nec magnus follis fuit talis, qualī Sinēnsēs speculandī causā fīnēs Americānōs nūper violāverant.  At, quidquid id fuerat, armīs Americānīs est bene displōsum.



    Diē Saturnī Canadēnsēs in caelō super suīs regiōnibus boreālibus alium cylindrum sēnsērunt, itaque rogāvērunt ut Americānī āeriōs mīlitēs mitterent quī cylindrum ignōtum dīsicerent, quod est factum.  Deinde die Sōlis prope Lacum Hūrōnum inter Canadam et Americam situm rēs ignōta tertia, seu post speculātōrium follem Sīnēnsium quarta, est missilī disiecta.  Omnīnō ignōtum est, quae fuerint, unde vēnerint, quid ēgerint, quem ad fīnem missa sint; sed hoc ūnum constat: illa posse missilibus dīrumpī.



    Nicaraguēnsēs līberātī



    Iōsēphus Daniēl Ortēga, tyrannus Nicaraguēnsium et assecla Marxiī Leninīque, ad ducentōs sibi oppositōs et in vincula pūblica ductōs in Americam dēportāvit.  Quōrum ūnus est cīvis Americānus, aliī vērō Nicaraguēnsēs; sed, cum Ortēga referātur velle eōs, contrā foedera diū rāta et lēgēs Nicaraguēnsēs, cīvitāte prīvārī, rēspūblica Hispānōrum cīvitātem eīs praebet nē cīvēs nullīus gentis fīant.  Annō autem bis millēsimō vīcēsimō prīmō Ortēga rīvālēs, quippe quī etiam summum magistrātum peterent, inter ipsa comitia in vincula dūxit, nē ipse suffrāgiīs populāribus dēvincerētur, quārē comitia ipsa plērīsque irrita vidēbantur.  Praeter aemulōs rīvālēsque, dētinēbantur aliī ut quī lībertātem populī prōmōvissent.  Rolāndus igitur Alvārēs, episcopus Matagālpae, recūsāverat nē in exilium profugeret, itaque laesae māiestātis damnātus est quī sex et vīgintī annōs pūblicīs vinculīs tenērētur et cīvitāte prīvārētur.



    Moldāva ministra prīmāria magistrātū sē abdicat



    Nātālia Gavrilīţa, ministra prīmāria Moldāvōrum, quae modo duodēvīgintī mēnsēs summum honōrem obtinuit, diē Veneris magistrātū sē abdīcāvit, cum bellum, quod Russī in Ūcrāīnam gerunt, sēcūritātem et stabilitātem Moldāvōrum reī pūblicae multīsmodīs turbāvisset.  Nam petroleō, quod Russī suppetiāre solēbant, dēminūtō, pretia omnium mercium magnōpere aucta erant, unde cīvēs etiam in magistrātūs reclāmābant; et magna cōpia profugōrum Ūcrāīnēsium, quī in Moldāviam sē contulerant, difficultātēs dēnuō auxerat.  Eōdem diē, paulō antequam Gavrilīţa abdīcāvit, missile Russicum in Ūcrāīnam iactum fīnēs Moldāviae violāverat: itaque arma aliēna terram transgrediuntur, ut bellum propius appropinquāre videātur.  Diē porrō Veneris speculātōrēs Moldāvī nuntiāverant sē cognōvisse opera clandestīna suscepta esse, quibus rēspūblica subverterētur.  Māia igitur Sandū, praesēs Moldāva quae abdicātiōnem Gavrilīţae rīte accēpit, nōmen Dorinī Recean, consiliāriī secūritātī praefectī prōposuit, quī in locum Gavrilīţae succēderet.



    Dē Turciā et Sȳriā



    Post hebdomadem numerus, quī terrā bis mōtā tam in Turciā quam in Sȳriā periērunt, māior habētur quam quadrāgintā mīlia hominum, sed ē ruīnīs vōcēs oppressōrum adhūc audiuntur.  Centum et quīnquāgintā mīlia hominum tabernāculīs teguntur.  Turcae coepērunt in iūs vocāre architectōs opificēsque quī aedificia lābilia prō tūtīs venditābant.  



    Antōnius porrō Guttērēs, praesēs Gentium Ūnītārum, poscit ex omnibus gentibus auxilium pecūniārium, quō miseriae Turcārum Sȳrōrumque subleventur.



    Novus praefectus Al-Caedae



    Sa

    • 6 min
    diē nōnō mēnsis Februāriī

    diē nōnō mēnsis Februāriī

    Turcae Sȳrīque quassātī



    Terrā sub Turcīs Sȳrīsque mōtā, ad vīgintī mīlia hominum interfecta esse feruntur.  Plūrima aedificia corruērunt, ut quae nōn ad normās lēgēsque sed secundum avārōrum libīdinem aedificandī et per corruptōrum magistrātuum licentiam essent exstructa.  Numerārī nōn possunt superstitēs, quī nunc prīvātī domīs hiemālī frigore afficiuntur, neque illīs satis celeriter possunt magistrātūs aquam, cibum, lōdicēs suppeditāre.  Quibusdam in oppidīs etiam sub ruīnīs obrūtī sunt vigilēs ipsī: unde quī solēbant aliōs servāre, nunc sēmet ipsōs servāre nōn possunt.  Magnam clādem utraque gēns passa est, quae in rēs oeconomicās magnum damnum diū īnferet; quae clādēs esse pessima hūius saeculī fertur.



    Commercium cum Vagneriānīs interdictum



    Americānī magistrātūs nūntiāvērunt gregem Vagneriānum, quō nōmine Russōrum mīlitēs mercēnāriī vocantur, esse crīminōsōs latrōnēs quī fīnēs gentium transgrederentur ad scelera patranda.  Sancītur porrō nē quis commercium cum illīs habeat nēve cum aliīs gregī sociātīs.  Dux latrōnum, Eugenius Prigozhin, Vladimīrī Pūtinī amīcus, quī et Pūtinī archimagīrus vocitātur, iam anteā sanctiōne erat interdictus.  Vagneriānī feruntur ad quinquāginta mīlia latrōnum habēre in Ūcrāīnā, quōrum decem mīlia sint latrōnēs voluntāriī, quadrāginta autem mīlia sint hominēs ā iūdicibus damnātī inque vincula ductī quī prō prōmissā lībertāte pugnent.  Vagneriānī porrō tam in Ūcrāīnā quam in variīs Africae terrīs iūs cum bellī tum gentium violāvisse et iniūriam cīvibus intulisse referuntur.



    Corruptī Ūcrāīnēnsēs dīmissī



    Quīnque praefectī prōvinciārum et quattuor vice-ministrī et duō magistrātūs Ūcrāīnēnsēs dīmissī sunt, cum regimen cōnārētur corruptiōnem rādīcitūs extirpāre.  Nam sociī amīcīque, quī immēnsā pecūniae armōrumque largītiōne volunt Ūcrāīnōrum lībertātem contrā Russōs dēfendere, verēbantur nē illa dōna in mānūs avārōrum dēvenīrent.  Magistrātūs vērō instrūmenta ad vim ēlectricam generandam et alimenta mīlitum pretiīs longē auctīs prō prīvātīs dōnīs ēmisse videntur, dum cīvēs vī ēlectricā carēbant et mīlitēs prō cīvium lībertāte pugnābant.  Itaque prō bonō commūnī prīvāta avāritia est cohibenda.



    Dē Turcīs et Suētīs



    Mevlȳtus Çavuşoğlu, Turcārum minister rēbus externīs, dīxit irriutm esse cum Suētīs Finnīsque colloquī dē illīs gentibus in Societātem Atlanticam ascīscendīs.  Nam Holmiae ante sedem Turcārum lēgātiōnis cīvis Suētus in rē pūblicā versātus et fautor extrēmārum partium dexterārum Corānum, sacrās Mahōmetānōrum scriptūrās, modo combusserat, et aliī reclāmātōrēs hebdomade priōre effigiem praesidis Turcārum dē lampade tamquam patibulō suspenderant.  Licet enim in Suētiā sīc exercēre lībertātem dicendī, quamvīs gravem offēnsiōnem praebeat Turcīs.  Turcae porrō iam nōluerant Suētōs in Societātem Atlanticam admittere, cum Suētī Curdōs latrōnēs tegerent, quī terrōrem in populum Turcicum incutere solērent.  Suētī autem et Finnī cupiunt in Societātem ascīscī, cum timeant nē ā Russīs oppugnentur, sed nōn sine cōnsēnsū omnium sociōrum, inter quōs numerantur Turcae, rīte et iūre admittī possunt.



    Iāpōnēs fāmīliīs succurrent



    Fūmiō Kīshida, minister prīmārius Iāpōnum, nuntiāvit sē prōvīsūrum, ut plūrēs līberī Iāpōnibus nascerentur, cum aut tunc aut numquam agendum sibi vidērētur.  Annō enim priōre pauciōra quam octingenta mīlia Iāpōnum nāta erant, et oportēbit plūrēs Iāpōnēs nāscī quī senescentēs cīvēs alant et cīvitātem rōborent.  Itaque Kīshida pecūniam auxiliō familiīs ferendō ērogandam duplicābit et novum ministerium ad famīliās līberōsque prōmovendōs constitu

    • 7 min

Customer Reviews

4.8 out of 5
19 Ratings

19 Ratings

myactualnameisnickname ,

Love it!

So glad for each episode!

Top Podcasts In News

The Daily
The New York Times
Up First
NPR
The Ben Shapiro Show
The Daily Wire
Pod Save America
Crooked Media
The Megyn Kelly Show
SiriusXM
The Dan Bongino Show
Cumulus Podcast Network | Dan Bongino

You Might Also Like

Latinitas Animi Causa
Latinitas Animi Causa
Sermones Raedarii
Alexander Veronensis
Satura Lanx - Latin language and literature for beginners
Satura Lanx: a podcast to learn Latin, in Latin.
The Ancient Greek Podcast
Josep Barcinonensis & Leandros Corieltauvorum
Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen
DW.COM | Deutsche Welle
In Our Time
BBC Radio 4