5 min

XXV. Gubernātor optimus Fabellae Latinae

    • Education

Mīciō mercātor cum fīliō suō Marīnō Graeciam petit. Mercēs suās magnō pretiō in Graeciā vēndere vult et illīc novās mercēs minōre pretiō emere, quās deinde in Italiā vēndet pretiō māiōre. Hōc modō mercātor prūdēns magnam pecūniam facere solet. Certē mercātor dīves est Mīciō.
Dum nāvis ventō secundō per mare vehitur, Marīnus in puppī sedet et librum dē optimō gubernātōre, cui nōmen erat Palinūrus, legere cōnātur. At difficile est in puppī librum legere, quia gubernātor absentem cantat amīcam. Marīnus eum tacēre iubet, sed ille foedā vōce cantāre pergit!
Adulēscēns oculōs ā librō suō tollēns mare et caelum intuētur. Suprā mare nūbēs ātrās orīrī videt et procul tonitrum audit. Statim patrem adit et “Vidēsne” inquit “illās nūbēs ātrās? Quid eās significāre putās? Ego tonitrum ac tempestātem venientem timeō, nam tonitrus iam procul audītur. Nōlō in mediō marī tempestātem opperīrī. Iubē gubernātōrem portum petere, pater! Illīc fīnem tempestātis opperīrī poterimus.”
Mercātor vērō “Nōlī timēre!” inquit, “Gubernātor noster est bonus nauta, quī officium suum scit. Certē tū plūrēs librōs legis quam ille, et multās rēs difficilēs scīs, sed nāvigāre nescīs – id librī tuī tē docēre nōn possunt. Manē tranquillus in puppī et perge librum tuum legere!”
“Ego tranquillus sum” inquit fīlius, “nec iam tranquillum erit mare!”
Marīnus ad gubernātōrem redit, quī māiōre vōce cantāre incipit, dum tōtum caelum nūbibus ātrīs operītur et iam prīma fulgura mare illūstrant. Gubernātor vērō neque caelum neque mare aspicit, et male canere pergit!
“Tacē, gubernātor!” inquit adulēscēns, “Spectā caelum! Fac officium tuum! Necesse est portum petere, antequam māxima tempestās oritur.”
Gubernātor nūllum verbum respondet, sed rīdēns sē ad Marīnum vertit eumque ūmidīs oculīs intuētur. Tum adulēscēns animadvertit eum manū tenēre pōculum – ex quō nōn aquam bibit!
Subitō magnus ventus flāre incipit ac nāvis magnīs flūctibus iactātur. Gubernātor surgere cōnātur nec pedibus stāre potest et ante Marīnum lābitur. Clāmant omnēs et Neptūnum invocant: “Servā nōs, Neptūne!” Nāvis sine gubernātōre in marī turbidō errat atque aquā implērī incipit. Nautae aquam haurīre cōnantur ac mercēs gravēs in mare iaciunt.
Tum vērō, omnibus perterritīs, Marīnus tranquillus in locō gubernātōris cōnsīdit: is nāvem contrā ventum vertit et in mediīs flūctibus rēctē gubernat. Ita nāvis servātur nec flūctibus mergitur. Paulō post ventus cadere incipit.
Laetantur omnēs et Marīnum ut optimum gubernātōrem laudant eumque ‘alterum Palinūrum’ vocant.
Mīciō laetus fīlium complectitur et “Profectō” inquit “tū nōn sōlum librōs legere, sed etiam nāvem gubernāre scīs!”
Marīnus autem “Librum legēbam” inquit “dē Palinūrō, optimō gubernātōre. Ut vidēs, librī meī multās rēs mē docēre possunt.”

Top Podcasts In Education