4 min

XXVI. Magister numerōs dictat Fabellae Latinae

    • Education

Magister Diodōrus, postquam discipulōs numerōs breviter scrībere docuit, sex numerōs iīs dictat: ‘quattuor’, ‘novem’, ‘quattuordecim’, ‘ūndēvīgintī’, ‘quadringenta’, ‘nōngenta’. Cūr magister ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dīcit, nōn ‘quadringentī’ et nōngentī’? Numerī quī in -genta dēsinunt sunt neutrum plūrālis.
Quisque discipulus suō modō numerōs scrībit. Sextus sīc scrībit: IV, IX, XI, XIX, CD, CM; Titus sīc: IV, IX, XIV, XIX, XL, XC; Mārcus sīc: IIII, VIIII, XIIII, XVIIII, CCCC, DCCCC.
Diodōrus, postquam numerōs dictāvit et discipulī eōs scrīpsērunt, tabulam cuiusque discipulī in manūs sūmit et spectat id quod scrīptum est. Nēmō discipulus omnēs numerōs rēctē scrīpsit, at magister Sextum et Titum quattuor numerōs rēctē scrīpsisse videt. “Vōs” inquit “quattuor numerōs rēctē scrīpsistis, Sexte et Tite.”
Sextus: “Scrīpsimus ita ut nōs numerōs scrībere docuistī.”
Diodōrus: “Nec vērō tē CD et CM scrībere docuī, Sexte, nam C rārō pōnitur ante D et M, ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ rēctius scrībuntur CCCC et DCCCC.”
Mārcus: “Ego ita scrīpsī!” Mārcus dīcit ‘sē ita scrīpsisse’
Magister: “Tū rēctē C quater scrīpsistī in iīs numerīs, sed etiam I quater scrīpsistī in numerīs ‘quattuor’, ‘novem’, ‘quattuordecim’, ‘ūndēvīgintī’: IIII, VIIII, XIIII, XVIIII. Id tē nōn docuī! Sciō antīquōs Rōmānōs totiēs I scrīpsisse, sed hodiē littera I pōnitur ante V et X: ‘quattuor’ scrībitur IV, ‘novem’ IX, ‘quattuordecim’ XIV, ‘ūndēvīgintī’ XIX – hī numerī rēctē scrīptī sunt ā Sextō et Titō.” Magister dīcit ‘hōs numerōs ā Sextō et Titō rectē scrīptōs esse.’
Tum magister sē vertit ad Titum, quī XL et XC scrīpsit, et “Sed cūr tū” inquit “XL et XC scrīpsistī? Eae litterae significant ‘quadrāgintā et ‘nōnāgintā’, nōn ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’, ut ego vōbīs dictāvī.”
Titus: “Ego tē ‘quadrāgintā’ et ‘nōnāgintā’ dīcere audīvī.”
Magister: “Male audīvistī! Tūne malās aurēs habēs? Profectō ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dīxī. Nōnne vōs mē ita dīcere audīvistis, Mārce et Sexte?”
Sextus: “Certē nōs ita tē dīcere audīvimus. Scrīpsimus eōs numerōs quōs nōbīs dictāvistī.” Sextus et Mārcus magistrum numerōs ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dictantem bene audīvērunt, Titus male audīvit.
Mārcus: “Sed ego ūnus ex tribus discipulīs eōs numerōs rēctē scrīpsī! Cūr mē nōn laudāvistī, magister?”
Magister: “Tē nōn laudāvī, quia aliōs quattuor numerōs prāvē scrīpsistī.”
Mārcus: “Ego scrīpsī ut antīquī Rōmānī scrībēbant. Num tū antīquōs Rōmānōs prāvē scrīpsisse putās?”

Top Podcasts In Education