10 episódios

Haec series emissionum Latine facta tractat litteras Neo-Latinas quae dicuntur. Auscultantes invenient cum explicationes et enodationes textuum et contextuum, tum cogitationes de lingua ipsa longivivace et restauratione viva eius. Spero me et hoc propositum fructui et solacio fore vobis qui colant et diligant non modo Latinitatem et artem philologicam, sed etiam—immo praecipue—iustitiam.

Colloquia apud Recentiores Jamie Banks

    • História

Haec series emissionum Latine facta tractat litteras Neo-Latinas quae dicuntur. Auscultantes invenient cum explicationes et enodationes textuum et contextuum, tum cogitationes de lingua ipsa longivivace et restauratione viva eius. Spero me et hoc propositum fructui et solacio fore vobis qui colant et diligant non modo Latinitatem et artem philologicam, sed etiam—immo praecipue—iustitiam.

    Colloquium apud Franciscum Baconem de natura investiganda

    Colloquium apud Franciscum Baconem de natura investiganda

    Tracto nonnulla desumpta ex praefatione operis "Novum Organon" a Francisco Bacone scientiarum perito necnon fere poeta scripti.

    • 31 min
    Colloquium apud Petrarcam de pertinacia spei humanae

    Colloquium apud Petrarcam de pertinacia spei humanae

    Loquor cum Petrarca de epistula sua, III.19 in libro epistularum familiarium, de pertinacia spei humanae.

    • 27 min
    Schola Prima de Somnio Kepleris

    Schola Prima de Somnio Kepleris

    Prima schola de opere quodam miro iucundissimoque, cui nomen “Somnium Kepleris.”

    Haec emissio certe crassa Minerva facta est: malo plures emissiones et frequentius, licet non polite confectas, praebere quam emissiones politas rarissime in lucem edere.

    • 44 min
    Epistula Tychonis Brahe ad Johannem Keplerem explicata enodataque (pars prima)

    Epistula Tychonis Brahe ad Johannem Keplerem explicata enodataque (pars prima)

    In qua emissione lego, enodo et commentaria facio de aliquibus excerptis ex litteris ab Tychone Brahe ad Johannem Keplerem scriptis.

    Haec emissio auscultari potest sine praeparatione, sed verisimiliter plus et fructus et sensus ex ea carpseritis si priorem emissionem de re publica literaria his ipsis temporibus nobis restauranda auscultatis.

    • 31 min
    De re publica literaria et imaginaria hoc tempore pestilentiae ipso instauranda

    De re publica literaria et imaginaria hoc tempore pestilentiae ipso instauranda

    Exhortor: artibus nostris exerceamus, computatris nostris cantemus, ex operibus praedelectis recitemus, omnia pulchra describamus et exprimamus quae nunc ipsum, tempore pestilentiae et maeroris et isolationis, etiam nunc videmus. Deinde computatris placatis mittamus opera nostra inter nos, commercium rei publicae imaginariae ubique instituamus, fundamenta salutis mentalis his insolitissimis temporibus iaciamus.

    • 21 min
    Solacia apud Recentiores - De nomine seriei

    Solacia apud Recentiores - De nomine seriei

    Rationem nominis seriei explico - et quidem aliter quam in animo habebam, pestilentia complures nostrum domi manere cogente. Propositum meum emissiones frequentius, sed minus politas et paucioribus adnotationibus confectas in lucem edendi, solacii causa, etiam explico.

    • 11 min

Top de podcasts em História

A História repete-se
Henrique Monteiro e Lourenço Pereira Coutinho
The Rest Is History
Goalhanger Podcasts
Favas Contadas
Casal Mistério
O Sargento na Cela 7
Observador
Falando de História
Paulo M. Dias & Roger Lee de Jesus
Sapiens
Bruá Podcasts