2 min

XXVII. Iānitor probus Fabellae Latinae

    • Education

Dōrippa, amīca Lȳdiae, sōla habitat Rōmae in domō apud Tiberim flūmen. Forēs domūs cūstōdit iānitor, cui nōmen est Sanniō.
Dōrippa Lepidum amīcum habēbat, sed iam eum ē domō suā pepulit, quia eum falsum amīcum esse arbitrātur.
Domum reversus Dōrippa iānitōrī “Sī Lepidus redit” inquit, “nōlī admittere eum! Virum illum improbum iam vidēre nōlō. Nōn mē, sed ancillam amat.”
Vesperī Lepidus cum novīs flōribus redit atque iānuam pulsat clāmāns: “Heus, iānitor! Aperī iānuam! Lepidus sum. Veniō amīcam meam salūtātum.”
Sanniō: “Nōn licet mihi tē admittere. Dōrippa tēcum colloquī nōn vult. Putō eam iam dormītum iisse. Dīcit ‘nōn sē, sed aliam fēminam ā tē amārī’.”
Lepidus: “Nōn vērum est quod illa dīcit. Ego sum vērus amīcus quī amīcam meam nōn fallō. Necesse mihi est cum eā colloquī.”
Sanniō: “Sed Dōrippa mē iubet tibi iānuam claudere.”
Lepidus: “Nōn oportet illī fēminae sevērae pārēre! Iam aperī iānuam!”
Sanniō: “Profectō dominae meae pārēbō. Tē nōn admittō.”
Lepidus dēnārium prōmit et iānitōrī ostendit: “Ecce dēnārius” inquit, “sī iānuam mihi aperīs, dēnārium tibi dō.”
Sanniō: “Quamquam pauper sum, istam pecūniam ā tē accipere nōlō. Ego dominam meam nōn fallō!”
Tandem Lepidus intellegit sē iānitōrem probum nūllō modō movēre posse. Flōrēs ante forēs iaciēns “Valē” inquit, “iānitor – dūrior quam forēs tuae!”

Top Podcasts In Education

השקעות לעצלנים - פודקאסט על כסף, השקעות והחיים עצמם
תמיר מנדובסקי
תחוּשת בּטן
Matan Hakimi
חושבים טוב
יהודית כץ
הביולוגיה של הווינרים
איתן עזריה I אימון מנטלי להישגים
חור בהשכלה
Yuval Sade יובל שדה
שפות שלי: לימוד אנגלית
אריאל וג׳וש