Fabellae Latinae

Dani Wright
Fabellae Latinae

Readings from Fabellae Latinae, the free supplement to Hans H. Ørberg’s “Lingua Latina per se Illustrata”.

  1. 19/08/2019

    XXVII. Iānitor probus

    Dōrippa, amīca Lȳdiae, sōla habitat Rōmae in domō apud Tiberim flūmen. Forēs domūs cūstōdit iānitor, cui nōmen est Sanniō. Dōrippa Lepidum amīcum habēbat, sed iam eum ē domō suā pepulit, quia eum falsum amīcum esse arbitrātur. Domum reversus Dōrippa iānitōrī “Sī Lepidus redit” inquit, “nōlī admittere eum! Virum illum improbum iam vidēre nōlō. Nōn mē, sed ancillam amat.” Vesperī Lepidus cum novīs flōribus redit atque iānuam pulsat clāmāns: “Heus, iānitor! Aperī iānuam! Lepidus sum. Veniō amīcam meam salūtātum.” Sanniō: “Nōn licet mihi tē admittere. Dōrippa tēcum colloquī nōn vult. Putō eam iam dormītum iisse. Dīcit ‘nōn sē, sed aliam fēminam ā tē amārī’.” Lepidus: “Nōn vērum est quod illa dīcit. Ego sum vērus amīcus quī amīcam meam nōn fallō. Necesse mihi est cum eā colloquī.” Sanniō: “Sed Dōrippa mē iubet tibi iānuam claudere.” Lepidus: “Nōn oportet illī fēminae sevērae pārēre! Iam aperī iānuam!” Sanniō: “Profectō dominae meae pārēbō. Tē nōn admittō.” Lepidus dēnārium prōmit et iānitōrī ostendit: “Ecce dēnārius” inquit, “sī iānuam mihi aperīs, dēnārium tibi dō.” Sanniō: “Quamquam pauper sum, istam pecūniam ā tē accipere nōlō. Ego dominam meam nōn fallō!” Tandem Lepidus intellegit sē iānitōrem probum nūllō modō movēre posse. Flōrēs ante forēs iaciēns “Valē” inquit, “iānitor – dūrior quam forēs tuae!”

    3 min
  2. 22/07/2019

    XXVI. Magister numerōs dictat

    Magister Diodōrus, postquam discipulōs numerōs breviter scrībere docuit, sex numerōs iīs dictat: ‘quattuor’, ‘novem’, ‘quattuordecim’, ‘ūndēvīgintī’, ‘quadringenta’, ‘nōngenta’. Cūr magister ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dīcit, nōn ‘quadringentī’ et nōngentī’? Numerī quī in -genta dēsinunt sunt neutrum plūrālis. Quisque discipulus suō modō numerōs scrībit. Sextus sīc scrībit: IV, IX, XI, XIX, CD, CM; Titus sīc: IV, IX, XIV, XIX, XL, XC; Mārcus sīc: IIII, VIIII, XIIII, XVIIII, CCCC, DCCCC. Diodōrus, postquam numerōs dictāvit et discipulī eōs scrīpsērunt, tabulam cuiusque discipulī in manūs sūmit et spectat id quod scrīptum est. Nēmō discipulus omnēs numerōs rēctē scrīpsit, at magister Sextum et Titum quattuor numerōs rēctē scrīpsisse videt. “Vōs” inquit “quattuor numerōs rēctē scrīpsistis, Sexte et Tite.” Sextus: “Scrīpsimus ita ut nōs numerōs scrībere docuistī.” Diodōrus: “Nec vērō tē CD et CM scrībere docuī, Sexte, nam C rārō pōnitur ante D et M, ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ rēctius scrībuntur CCCC et DCCCC.” Mārcus: “Ego ita scrīpsī!” Mārcus dīcit ‘sē ita scrīpsisse’ Magister: “Tū rēctē C quater scrīpsistī in iīs numerīs, sed etiam I quater scrīpsistī in numerīs ‘quattuor’, ‘novem’, ‘quattuordecim’, ‘ūndēvīgintī’: IIII, VIIII, XIIII, XVIIII. Id tē nōn docuī! Sciō antīquōs Rōmānōs totiēs I scrīpsisse, sed hodiē littera I pōnitur ante V et X: ‘quattuor’ scrībitur IV, ‘novem’ IX, ‘quattuordecim’ XIV, ‘ūndēvīgintī’ XIX – hī numerī rēctē scrīptī sunt ā Sextō et Titō.” Magister dīcit ‘hōs numerōs ā Sextō et Titō rectē scrīptōs esse.’ Tum magister sē vertit ad Titum, quī XL et XC scrīpsit, et “Sed cūr tū” inquit “XL et XC scrīpsistī? Eae litterae significant ‘quadrāgintā et ‘nōnāgintā’, nōn ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’, ut ego vōbīs dictāvī.” Titus: “Ego tē ‘quadrāgintā’ et ‘nōnāgintā’ dīcere audīvī.” Magister: “Male audīvistī! Tūne malās aurēs habēs? Profectō ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dīxī. Nōnne vōs mē ita dīcere audīvistis, Mārce et Sexte?” Sextus: “Certē nōs ita tē dīcere audīvimus. Scrīpsimus eōs numerōs quōs nōbīs dictāvistī.” Sextus et Mārcus magistrum numerōs ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dictantem bene audīvērunt, Titus male audīvit. Mārcus: “Sed ego ūnus ex tribus discipulīs eōs numerōs rēctē scrīpsī! Cūr mē nōn laudāvistī, magister?” Magister: “Tē nōn laudāvī, quia aliōs quattuor numerōs prāvē scrīpsistī.” Mārcus: “Ego scrīpsī ut antīquī Rōmānī scrībēbant. Num tū antīquōs Rōmānōs prāvē scrīpsisse putās?”

    5 min
  3. 08/07/2019

    XXV. Gubernātor optimus

    Mīciō mercātor cum fīliō suō Marīnō Graeciam petit. Mercēs suās magnō pretiō in Graeciā vēndere vult et illīc novās mercēs minōre pretiō emere, quās deinde in Italiā vēndet pretiō māiōre. Hōc modō mercātor prūdēns magnam pecūniam facere solet. Certē mercātor dīves est Mīciō. Dum nāvis ventō secundō per mare vehitur, Marīnus in puppī sedet et librum dē optimō gubernātōre, cui nōmen erat Palinūrus, legere cōnātur. At difficile est in puppī librum legere, quia gubernātor absentem cantat amīcam. Marīnus eum tacēre iubet, sed ille foedā vōce cantāre pergit! Adulēscēns oculōs ā librō suō tollēns mare et caelum intuētur. Suprā mare nūbēs ātrās orīrī videt et procul tonitrum audit. Statim patrem adit et “Vidēsne” inquit “illās nūbēs ātrās? Quid eās significāre putās? Ego tonitrum ac tempestātem venientem timeō, nam tonitrus iam procul audītur. Nōlō in mediō marī tempestātem opperīrī. Iubē gubernātōrem portum petere, pater! Illīc fīnem tempestātis opperīrī poterimus.” Mercātor vērō “Nōlī timēre!” inquit, “Gubernātor noster est bonus nauta, quī officium suum scit. Certē tū plūrēs librōs legis quam ille, et multās rēs difficilēs scīs, sed nāvigāre nescīs – id librī tuī tē docēre nōn possunt. Manē tranquillus in puppī et perge librum tuum legere!” “Ego tranquillus sum” inquit fīlius, “nec iam tranquillum erit mare!” Marīnus ad gubernātōrem redit, quī māiōre vōce cantāre incipit, dum tōtum caelum nūbibus ātrīs operītur et iam prīma fulgura mare illūstrant. Gubernātor vērō neque caelum neque mare aspicit, et male canere pergit! “Tacē, gubernātor!” inquit adulēscēns, “Spectā caelum! Fac officium tuum! Necesse est portum petere, antequam māxima tempestās oritur.” Gubernātor nūllum verbum respondet, sed rīdēns sē ad Marīnum vertit eumque ūmidīs oculīs intuētur. Tum adulēscēns animadvertit eum manū tenēre pōculum – ex quō nōn aquam bibit! Subitō magnus ventus flāre incipit ac nāvis magnīs flūctibus iactātur. Gubernātor surgere cōnātur nec pedibus stāre potest et ante Marīnum lābitur. Clāmant omnēs et Neptūnum invocant: “Servā nōs, Neptūne!” Nāvis sine gubernātōre in marī turbidō errat atque aquā implērī incipit. Nautae aquam haurīre cōnantur ac mercēs gravēs in mare iaciunt. Tum vērō, omnibus perterritīs, Marīnus tranquillus in locō gubernātōris cōnsīdit: is nāvem contrā ventum vertit et in mediīs flūctibus rēctē gubernat. Ita nāvis servātur nec flūctibus mergitur. Paulō post ventus cadere incipit. Laetantur omnēs et Marīnum ut optimum gubernātōrem laudant eumque ‘alterum Palinūrum’ vocant. Mīciō laetus fīlium complectitur et “Profectō” inquit “tū nōn sōlum librōs legere, sed etiam nāvem gubernāre scīs!” Marīnus autem “Librum legēbam” inquit “dē Palinūrō, optimō gubernātōre. Ut vidēs, librī meī multās rēs mē docēre possunt.”

    5 min
  4. 27/05/2019

    XXIV. Fīlius mercātōris

    Mīciō est mercātor quī Ōstiae prope portum habitat. Vir dīves est, quī mercēs suās, quae ex terrīs aliēnīs advehuntur, magnō pretiō in Italiā vēndit. Fīlius Mīciōnis, cui nōmen est Marīnus, iam adulēscēns est septendecim annōrum. Marīnus puer apud magistrum suum optimus discipulus erat, quī nōn modo litterās et numerōs bene discēbat, sed etiam ipse per sē librōs legēbat. Mercātor sīc fīliō suō loquitur: “Ab hōc annō puer nōn es, Marīne. Volō tēcum loquī dē tempore futūrō. Vīsne mercātor esse ut pater tuus? an nauta?” Marīnus respondet: “Ego nec mercātor nec nauta esse volō, nam nōn sōlum nautae, sed etiam mercātōrēs nāvigāre dēbent, ac multae nāvēs cum mercibus in flūctūs merguntur. Tempestātēs et mare turbidum metuō. Sed nōlō domī manēre. In Graeciam ībō, quia litterās Graecās ac linguam Graecam discere volō. Doctus erō ut magister meus, nec sōlum librōs Latīnōs, sed etiam librōs Graecōs legam. In Graeciā virōs doctōs audīre poterō ac multās rēs ab optimīs magistrīs discere. Vīsne mē tēcum in Graeciam dūcere?” Verba fīliī patrem nōn dēlectant, nam is putābat fīlium suum velle mercātōrem esse. Nec tamen adulēscentem tam prūdentem domī tenēre vult, itaque fīliō “Gaudeō” inquit “quod vīs mēcum in Graeciam īre, quamquam mercātor esse nōn vīs. Bene intellegō tē, ut adulēscentem prūdentem, plūra discere velle in Graeciā apud magistrōs doctissimōs. Sed nāvigāre necesse est, sī in Graeciam īre volumus, et tū dīcis ‘tē mare metuere neque nāvigāre velle’!” Marīnus: “Sī bonam nāvem et gubernātōrem prūdentem habēbimus ac ventum secundum, sine metū tēcum nāvigābō, pater.” Septimō diē post hoc colloquium, ventō secundō atque caelō serēnō, Mīciō cum Marīnō fīliō proficīscitur. In portū Ōstiēnsī fīlius mātrem suam complectitur et ōsculātur. “Valē, māter mea!” inquit, et māter lacrimam dētergēns “Ō Marīne! Vīve valēque!” Tum fīlius cum patre nāvem cōnscendit. Vēla ventō implentur et nāvis plēnīs vēlīs ē portū ēgreditur.

    4 min
  5. 22/04/2019

    XXIII. Dē novō īnfante

    Aemilia, quae iam duōs fīliōs et ūnam fīliam habet, novum īnfantem exspectat. Illa alteram fīliam habēre vult, sed marītus eius Iūlius magis gaudēbit sī fīlium habēbit, quamquam dīcit ‘sē velle fīliam habēre.’ Herī Iūlius nesciēbat uxōrem suam novum īnfantem exspectāre, quamquam vidēbat eam minus gracilem esse. Nunc autem intellegit Aemiliam nōn propter cibum crassiōrem fierī! Iūlia parentēs dē ‘alterā fīliā’ loquentēs audit, atque ita scit dē novō īnfante. Neque vērō gaudet Iūlia, nam sōla vult tōtum amōrem parentum sibi habēre! Verba Aemiliae dē parvulā sorōre quae aequē amābitur eam nōn satis cōnsōlantur. Mārcus et Quīntus dē īnfante quī exspectātur nesciunt. Iūlia autem dē hāc rē tacēre nōn potest. Frātrēs vocat et iīs “Audīte!” inquit, “Mox ego nōn erō sōla puella cum duōbus puerīs. Post paucōs mēnsēs mihi soror erit.” Puerī statim ad mātrem adeunt eamque interrogant: “Estne vērum quod dīcit Iūlia? Sorōremne habēbimus?” Aemilia: “Certē novum īnfantem habēbō, sed fīliumne an fīliam, nēmō scit. Vōsne frātrem an sorōrem habēre vultis? Nōnne laetābiminī sī alteram sorōrem habēbitis?” Mārcus: “Ego parvulīs īnfantibus nōn dēlector. Semper in cūnīs iacent, mēcum lūdere nōn possunt, nihil dīcunt, sed magnā vōce vāgiunt!” Aemilia: “Nōlī ita loquī, Mārce! Ante octō annōs tū ipse in cūnīs iacēbās ac vāgiēbās nec cum aliīs puerīs lūdere poterās.” Quīntus: “Ego nōn frātrem, sed sorōrem volō, etiam sī fīlia illa parvula sōla ā mātre cūrābitur, nōs līberī māiōrēs nōn cūrābimur!” Aemilia: “Vōs omnēs bene cūrābiminī, etiam sī fīliolam habēbō. Nōlīte timēre!”

    3 min
  6. 08/04/2019

    XXII. Amor adulēscentium

    Iūlius in peristȳlō suō magnificō, quod columnīs et signīs deōrum ōrnātur, cum amīcō suō Cornēliō loquitur. “Certē tū vir beātus es, Iūlī”, inquit Cornēlius, “nam vīllam magnificam possidēs cum magnā familiā atque uxōre pulcherrimā.” Iūlius: “Mea uxor nōn pulchrior est quam tua. Tū quoque es vir beātus, Cornēlī, quamquam tibi nōn tanta vīlla atque minor familia est. Neque enim eae sunt rēs quae hominēs beātōs faciunt.” Ad hoc Cornēlius “Ita est ut dīcis”, inquit, “sed vir pauper ā fēminīs dīvitibus nōn amātur neque virgō pauper amātur ā virīs dīvitibus!” Iūlius: “Immō ego adulēscēns dīves virginem pauperem amābam – nec vērō ab eā amābar! Numquam ab eā salūtābar, epistulae ac flōrēs, quōs ad eam mittēbam, ad mē remittēbantur. Itaque trīstis eram ac miser. Parentēs meī multīs modīs mē dēlectāre cōnābantur, optimum cibum mihi dabant, sed ego paulum edēbam et nocte male dormiēbam.” Cornēlius: “Cūr illa virgō pauper tē adulēscentem dīvitem nōn amābat?” Iūlius: “Quia alium virum dīvitem amābat – nec vērō ab illō virō pessimō amābātur, quod virgō pauper erat!” Cornēlius: “Quae erat illa virgō pauper?” Iūlius: “Erat Aemilia, quae nunc uxor mea est ac mē nec ūllum alium virum amat. Hodiē beātī coniugēs sumus.” Cornēlius: “Ego quoque adulēscēns virginem pauperem amābam, neque putābam mē ab eā amārī quia ipse pauper eram. Sed illa mē nec ūllum alium virum amābat – ac nunc uxor mea est. Nōs beātissimī sumus coniugēs, quamquam dīvitēs nōn sumus. Uxor mea mulier est optima ac pulcherrima.” Iūlius: “Uxor tua nōn melior neque pulchrior est quam mea Aemilia!”

    3 min
  7. 24/03/2019

    XXI. Numerī et litterae

    Quibus litterīs significantur numerī? Litterae septem quibus numerī significantur sunt C, D, I, L, M, V, X. Litterā i significātur numerus ‘ūnus’, V ‘quīnque’, X ‘decem’, L ‘quīnquāgintā’, C ‘centum’, D ‘quīngentī’, M ‘mīlle’. Ecce magnus numerus in quō omnēs numerōrum litterae iunguntur: MDCLXVI = mīlle sescentī sexāgintā sex [= 1666]. Sī bis scrībuntur litterae I, X, C, M, significantur numerī ‘duo’ II, ‘vigintī’ XX, ‘ducentī’ CC, ‘duo mīlia’ MM. Sī eaedem litterae ter scrībuntur, numerī significantur ‘trēs’ III, ‘trīgintā’ XXX, ‘trecentī’ CCC, ‘tria mīlia’ MMM. Sī ante V et X pōnitur I, fīunt numerī ‘quattuor’ IV et ‘novem’ IX; sī X ante L et C pōnitur fīunt numerī ‘quadrāgintā’ XL et ‘nōnāgintā’ XC. Numerī ‘sex’, ‘septem’, ‘octō’ significantur cum ad V adduntur I, II, III: VI, VII, VIII. Hī omnēs numerōrum litterae adduntur ad litterās X, L, C, D, M. Diodōrus magister discipulōs suōs et litterās et numerōs docet. “Ecce” inquit “trēs litterae: X, C, M. Quaeque littera numerum significat. Quōs numerōs?” Titus: “Littera X numerum ‘decem’ significat, C ‘centum’, M ‘mīlle’.” Magister: “Dīvidite quemque numerum in dīmidiās partēs! Quid est dīmidium ‘decem’, dīmidium ‘centum’, dīmidium ‘mīlle’?” Sextus: “Dīmidium decem est quīnque, dīmidium centum quīnquāgintā, dīmidium mīlle quīncentī.” Magister: “‘Quīngentī’, nōn ‘quīncentī’! Quōmodo hī numerī breviter scrībuntur?” Sextus “‘Quīnque’ scrībitur litterā V, ‘quīnquāgintā’ L, ‘quīngentī’ D.” Magister: “Prōme tabulam et stilum, Mārce, et scrībe X bis et ter!” Mārcus bis X scrībit: XX, tum eandem litteram ter scrībit: XXX. Magister: “Quōs numerōs scrībis?” Mārcus: “Scrībō numerōs ‘duodecim’ et ‘trēdecim’.” Magister: “Ō Mārce! quam stultē respondēs! ‘Duodecim’ et ‘trēdecim’ scrībuntur XII et XIII, nōn XX et XXX! Iīs litterīs significantur numerī ‘vīgintī’ et ‘trīgintā’. Iam scrībe ‘quadrāgintā’ et ‘quīnquāgintā’!” Mārcus X scrībit quater: XXXX, et quīnquiēs: XXXXX. Magister: “Prāvē scrībis! Nōn oportet totiēs X scrībere, nam ‘quadrāgintā’ scrībitur XL et ‘quīnquāgintā’ breviter scrībitur L.” Sextus: “Litterā L nōn modo numerus significātur, sed etiam praenōmen, id est ‘Lūcius’. Itemque litterīs M et C significantur praenōmina ‘Mārcus’ et ‘Gāius’. Cūr praenōmen ‘Gāius’ scrībitur litterā C, nōn G?” Magister: “Quia antīquīs temporibus ūna littera erat C significāns et C et G.” Sextus: “Ergō numerus QVINGENTI tunc erat QVINCENTI!” Magister: “Rēctē dīcis. At nunc additur parva līnea quae litteram G, nōn C, esse significat.”

    6 min
  8. 11/03/2019

    XX. Medicus doctus

    Dominus, cum Tūsculum it, equō vehitur aut lectīcā portātur ā servīs suīs. Servī vērō asinīs vehī solent; sed servus quī medicum arcessere iubētur, nōn asinō pigrō, sed equō currente vehitur. Medicus quoque equō vehitur. Itaque brevī tempore ad aegrum venīre potest. Lēander Syrum equum ascendere vidēns interrogat: “Cūr tū hodiē equō veheris, Syre? Nōs servī asinīs vehimur, nōn equīs!” Syrus: “Equō vehor quia medicum arcessere iubeor. Equō currente brevī tempore Tūsculum ad medicum vehor. Medicus quoque equō vehitur.” Syrus igitur equō vehitur Tūsculum ac post hōram cum medicō redit. Medicus ōstiāriō “Aperī ōstium!” inquit, “Medicus sum, ā dominō tuō exspector.” “Rēctē dīcis, medice” inquit ōstiārius ōstium aperiēns, “tū ā dominō exspectāris, quia fīlius eius aegrōtat. Ātrium intrā!” Medicus ātrium intrat atque illīc ā Dāvō servō salūtātur: “Salvē, medice!” Medicus: “Ubi est dominus tuus? Cūr ā servō, nōn ā dominō, salūtor?” Iūlius intrāns “Salvē, medice!” inquit, “Laetor tē iam adesse, nam tū ut ‘medicus doctus’ ab aegrīs laudāris. Venī mēcum ad fīlium meum aegrum!” Medicus: “Rēctē dīcis: laudor ā multīs aegrīs quōs sānō vel sānāre cōnor.” Iūlius: “Vōs medicī laudāminī ab aegrīs quōs bene sānātis, nōn laudāminī ab iīs quōs male sānāre cōnāminī et quī adhūc aegrī sunt – aut iam mortuī!”

    3 min

À propos

Readings from Fabellae Latinae, the free supplement to Hans H. Ørberg’s “Lingua Latina per se Illustrata”.

Pour écouter des épisodes au contenu explicite, connectez‑vous.

Recevez les dernières actualités sur cette émission

Connectez‑vous ou inscrivez‑vous pour suivre des émissions, enregistrer des épisodes et recevoir les dernières actualités.

Choisissez un pays ou une région

Afrique, Moyen‑Orient et Inde

Asie‑Pacifique

Europe

Amérique latine et Caraïbes

États‑Unis et Canada