Estne consolatio Christi quae differt ab consolatione philosophiae? Augustus et Faber inquisitioni – an consolationes inter se differant – operam dant verba Pauli ad Thessalonicenses tractando:
"nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt, quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. itaque consolamini invicem in verbis istis." (1 Thess 4.13-18)
Информация
- Подкаст
- Опубликовано28 декабря 2020 г., 14:21 UTC
- Длительность34 мин.
- ОграниченияБез ненормативной лексики