De Fontibus Hauriamus

Tristanus Majevius

"De Fontibus Hauriamus," est podcastum, vel "siliquae jactatio," lingua latina narratum, in quo Tristanus Majevius de variis rebus latine viva voce disserat. This is a podcast entirely in spoken Latin, in which Tristan discusses various topics in spoken Latin.

Episodes

  1. Aug 2

    5. V. De principio individuationis (IV)

    In hoc acroamate explano positionem Suarezianam de principio individuationis. Excerptis a Suarez hic inveniuntur: https://archive.org/details/rpfranciscisuare25suar/page/150/mode/1up Quas legi in hoc acroamate: “omnem substantiam singularem, neque alio indigere individuationis principio praeter suam entitatem, vel praeter principia intrinseca quibus ejus entitas constat. Nam, si talis substantia, physice considerata, simplex sit, ex se et sua simplici entitate est individua; si vero sit composita, verbi gratia, ex materia et forma unitis, sicut principia entitatis ejus sunt materia, forma et unio earum, ita eadem in individuo sumpta sunt principia individuationis ejus; illa vero cum sint simplicia, seipsis individua erunt.” [...] […] mihi tamen videtur omnium clarissima, et tam ipsum quam fere alios in eam tandem incidere quia revera non potest fundamentum unitatis ab ipsa entitate distingui.” [...] Neque enim satis est dicere, non eamdem naturam realiter contrahi, sed eamdem formaliter; nam haec identitas formalis, prout in re esse potest, solum est similitudo quaedam, quae supponit realem distinctionem, et consequenter individuationem eorum quae similia dicuntur; prout vero concipitur per modum unitatis, non est unitas realis, sed rationis tantum per denominationem a conceptu mentis, ut postea dicemus. [...] Unde illa distinctio, quae intelligitur inter rationem communem abstracte intellectam, et individuum, solum est rationis, quia illa natura ut sic nullibi est, nisi objective in mente. Quod si quis illam vocet distinctionem formalem, quia aliam definitionem concipit mens de homine ut sic, et aliam de Petro, facit quaestionem de voce; quia, quod ad rem spectat, illa distinctio non ita est in re, ut in Petro vel Paulo intelligantur illa ex natura rei distincta, vel compositionem in re facere, ut ostensum est.

About

"De Fontibus Hauriamus," est podcastum, vel "siliquae jactatio," lingua latina narratum, in quo Tristanus Majevius de variis rebus latine viva voce disserat. This is a podcast entirely in spoken Latin, in which Tristan discusses various topics in spoken Latin.